2 Corinthians 9

. Aemulatione Corinthiorum aliae Ecclesiae (dum audiunt illos prius erroribus implicatos, postea bonae voluntatis fuisse effectos) incitatae sunt ad bonum opus. . Si enim non fuerit hoc inventum, quod Apostolus testificatus est de his, et ipse erubescet et ipsi amplius confundentur. . Non parce seminat qui parum habens parum largitur, si animus promptus sit plus dare, si plus haberet. Qui invitus dat propter praesentem pudorem, non habet mercedem. qui dat ut careat taedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit. etc. Licet enim exiguum sit quod parum habens tribuit, abundat tamen, quia recto judicio fit: quia non quaeritur de quanto, sed quo animo detur. Justus est qui bona mundi fine aeterni praemii communia reputat. Justitia est sanctitas, et bona vita: et inde fruges, id est, aeterna remuneratio. Incrementa eleemosynae: pro quibus et hic virtutes, et in futuro gloria augebitur. Id est, ipsa largitio est causa quare gratiae agantur Deo, cujus largitionis nos sumus ministri. . De alterna indigentia, et de alterno supplemento indigentiae provincialium Christi et militum Christi gratias Deo agit. Egit hic de rebus carnalibus in illos, et postquam egit de spiritualibus in istos, tanquam plenus gaudiis exclamat: etc.
Copyright information for VulgGlossa